S I T E   M A P
HOME
     
Residents Association website
INHOUD

Sancti patris Radbodi Traiectensis ecclesiae episcopi vitam vivendique, cursum aggressi adhibentibus stilo depingere, non ut pre inopia fidei et ingenii vel audita congrue vel tantae condigna materiae sufficiamus contexere, sed ne inveniamur ingrati conviciisque digni, si experta testimonio sileamus, licet non urbano, ut deceret, sed rustico utcumque lepore, more anseris inter olores strependo, tamen hoc Christo duce sumamus exordium.

(#1) Igitur vir sanctus ab inclitis Francorum parentibus et christianissimis editus, mundum multis meritorum decoravit augmentis, nam ab ipsis, ut. ita dicam, crepundiis caelum versus ire coepit animo. Nec tamen nominis presagium vacat a mistico, cum iuxta ydioma Radbodus 'consilii nuncius' ore sonat Latino. Tali nomine nuncupatur et merito, qui vere consilii legatus Fresonicae genti, maternum genus unde duxit, a Christo est mittendus. Nam talis nuncius consilium suis attulit omnibus. Dux quoque Fresonum Radbodo suae matris attavus extitit, nomen et inde more parentum, velut presaga futuri, mater imposuit.

Qui mox, tempore cunarum expleto, studio litterarum commendatur a suis. Florem vero primevae iuventutis apud Guntherum Agrippinensis ecclesiae presulem, qui eius avunculus extitit, sub ferula scolae degens edomuit. Sed presuli non succedentibus prosperis, tamen nequaquam ad animae dampnum, ut credendum est, puer indolis egregiae suorum consultu, multorum et favore, quia ut Dei gratia perfusus amabatur ab omnibus, Karoli regis Francorum, filii quoque Lothowici imperatoris, adiit palacium, non palatini honoris avidus, sed quia tunc temporis infra domesticos prefati regis parietes insigne septiformis philosophiae viguit exercicium.

Huius gymnasii curam Manno philosophus freno sapientiae regebat, cui sanctus puer litterarum pollens studio sagaciter adherebat. Erant autem et illi sodales huiusmodi convivii participes Stephanus et Mancio, aetate maiores, non studio superiores. Inter illos etenim exoritur propere clandestina morum aemulatio, quis eorum precelleret alium, non honoris ambitu, sed humilitatis officio, non livoris stimulo, sed caritatis affectu, lectionis et studio. Qui ambo, quos meritis convincebat, non multo post cathedram sortiti sunt episcopalem, Stephanus Tungrensis ecclesiae, Mancio Cabillonensis.
  terug naar boven